CEMOS

CEMOS
CEMOS
apud Plinium, herba in amatoriis pollens, a Graeco κημὸς, capistrum: ab incapistrandis sic et ligndis animis nomen adepta. Quidam et κατανάγκην ita dictam scripsere. Neophytus Monachus, Κατανάγκη, οἱ δὲ κημὸν, οἱ δὲ δαμνάμητιν. Alii Leontopodium eôdem nomine indigitârunt, quod et ipsum amatoriis ἀνάγκαις utile existimatum, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1085. Locus Plinii est, l. 27. c. 8. Catanancen Thessalam herbam ---- a nobis describi supervacuum est, cum sit usus eius ad amatoria tantum. Illud non abre est dixisse ad detegendas Magicas vanitates, electam ad hunc usum coniecturâ, quoniam arescens contraheret se, ad speciem unguium milut exanimati. Eadem ex causa et cemos silebitur a nobis. Ubi quibusdam cassutham nostram hôc nomine innui, ait Delechampius, quem vide Not. ad loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Cemos Homestay — (Гили Траванган,Индонезия) Категория отеля: 1 звездочный отель Адрес: Gili Trawangan …   Каталог отелей

  • PHILTRA — quibus in amorem per vim inducuntur homines, ἀνάγκαι quoque et κατανάγκαι Graecis dicta, ut ex Synesio discimus, qui κατανάγκας et καταδέσμους in amatoriis memorat. Unde et herba, cuius ad amatoria usus, Plinio, l. 27. c. 8. catanance appellatur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Claas — KGaA mbH Rechtsform KGaA mbH Gründung 1913 Sitz Harsew …   Deutsch Wikipedia

  • CATANANCE — Graece κατανάγκη, apud Plinium, l. 27. c. 8. herba est Magica, quâ ad amatoria olim utebantur. Ita enim is, Catanancen Thessalam herbam, qualis sit, a nobis describi supervacuum est, cum sit usus eius ad amatoria tantum. Illud non abs re est… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”